CLE 01313

Hic iacet Optatus pietatis nobilis infas,

      Cui precor ut cineres sint ia sintq(ue) rosae,

Terraq(ue) quae mater nunc est, sibi sit leuis oro,

      Namque grauis nulli uita fuit pueri.

5

Ergo quod miseri possunt praestare parentes,

      Hunc titulum nato constituere suo.

 

Elegiac couplets