CLE 01307

Dulce istic nomen Glypte iacet, omnibus olim

      Quas Venus inspexit praeficienda bonis,

Et proba iudicio cunctorum et amica pudoris,

      Nec sine laetitia sermo, faceta loqui.

5

Si de consulta, palmam, loquerere, ferebat,

      Si de formosa, nemo negator erat.

Apstulit haec unus tot tantaq(ue) munera nob(is)

      Perfidus infelix horrificusque dies.

 

Elegiac couplets


 EDR