CLE 01300

[Hoc iacet in tumulo coni]ux ueneranda Menesthei

      [Maera et pri]maeui mater Olympiaci,

[Quam semper flebit nat]us flebitque maritus,

      [Fida etenim coniux] et pia mater erat.

5

[Hanc potius dicant uate]s qui sidera dicunt

      [Aetheris, haec curast dignior] Aonia.

[Nam sine fine bonae uit]ae fulgentia signa

      [Egregiumque decus, sider]a uera micant.

[Diuinae remanent haec ui]ua ligamina mentis

10

      [Corpore deserto quae sociant] animos.

 

Elegiac couplets