CLE 01295

Coniugium inceptum dulce mihi tecum, Malchio, memento,

      Quae fuerit nobis consociata fides.

Desin[e] iam flere. fatalis mihi hora manebat,

      Quae coniugio dulci distulit illa tuo.

5

Tunc tu talis eris, qualem tua dextera nobis

      Sollicitum praestes, si cepit illa fides.

 

Elegiac couplets


 EDR