CLE 01280

[Hunc titulum mammae] felicis cerne uiator,

      [Quae uixit nati]s cara superstitibus.

[Cui quondam puero] dedit uberis anxia lactem,

      [Nunc ipsi tumulum g]ratus honore dedit.

5

[Et carmen pius hoc nu]trici fecit alumnus

      [Sacrauitque deis] Manibus hunc cinerem.

 

Elegiac couplets