CLE 01279

Hoc rudis aurigae requiescunt ossa sepulchro

      Nec tamen ignari flectere lora manu,

Iam qui quadriiugos auderem scandere currus

      Et tamen a biiugis non remouerer equis.

5

Inuidere meis annis crudelia fata,

      Fata quibus nequeas opposuisse manus.

Nec mihi concessa est morituro gloria circi,

      Donaret lacrimas ne pia turba mihi.

Vssere ardentes intus mea uiscera morbi,

10

      Vincere quos medicae non potuere manus.

Sparge, precor, flores supra mea busta uiator:

      Fauisti uiuo forsitan ipse mihi.

 

Elegiac couplets