CLE 00473 = CIL 05, 06128 = Exoff p 32

Raptus ego superis patribusque ablatus inique,

Cum frui debueram aetate florida luce,

His requiesco locis, uitam cui fata negarunt.

Praecipitem memet superi mersere sub aulas

5

Ac tumulo clusere graui.

Vsus et arsque mihi fuerat studioso corde reperta,

Maxima quadripedum cura, studia quoque plura fuerunt.

Ingenio semper plenus, probitate beatus,

Vt quandoq(ue) simul patribus finito lumine uitae

10

Manibus his quieti pariter sociauimur una.

Quisque legis, doleas. deuites talia fata.

Regio IX Transpadana / Località: Mediolanum / Milano
Datazione: 200-300 d.C.

Praescriptum: Q(uinti) Viri Severini / Attia Severina et Q(uintus) Virius / Onesas parentes
Postscriptum: qui vixit annos XXVIIII mens(es) V d(ies) V / et Attio Epicteto libert(o)

EDCS
EDR

 

Reference basis text: CLE 00473

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

vv. 1-4: Hexameters

vv. 5-6: Other meters

vv. 7-10: Other meters-Hexameters

v. 11: Hexameter