CIL 06, 13481 = CIL 06, 34066a = CLE 00463

Hic situs ille ego sum merulator Publius ipse,

Quod uocitatus eram Baebius cognomine patris.

Roma mihi patria, nomen meu Primus in aeuum.

Hos uersus fraterque soror tumuloque dicarunt,

5

Qui pietate sua merito laudem posuere.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 27 a.C.-312 d.C.

Praescriptum: Q(ui) vix(it) ann(os) / XXXX

Postscriptum: P(ublius) Baebius P(ubli) f(ilius) Pal(atina) Myrtilus / et Pomponia Spica unico / fratri dignissimo et pio / fecerunt

EDCS

 

Reference basis text: CLE 00463

Editing of the digital edition: A. Prontera (2022)

 

Hexameters