CLE 01262

Sic pia, sic felix sic quod tibi uita beata

      Contigit et cunctis auxilians bonitas.

Nos tamen hic cruciat dolor intimus et pia cura,

      Quod te festinans apstulit atra dies.

5

Numina nunc inferna precor: patri date lucos

      In quis purpureus perpetuusque dies.

Hic certe ut meruit cunctast data cura sepulcro

      Texeruntque faui de Siculis apibus.

 

Elegiac couplets