CLE 01258

[Hic ego condideram frat]rem geminosque nepotes,

      [Post mortem fratris pign]ora cara mihi.

[Iam mihi summa dies instat uent]uraque mors est

      [Idque unum exopto: sit] mihi terra leuis,

5

[Qui postquam natale solum patri]amque reliqui,

      [Mortuus hic condar con]iugis obsequio.

 

Elegiac couplets