CLE 01255

Hic ego qui sine uoce loquor de marmore caeso,

      Natus in egregiis Trallibus ex Asia

Omnia Baiarum lustraui moenia saepe

      Propter aquas calidas deliciasque maris,

5

Cuius honorificae uitae non immemor heres

      Quinquaginta meis millibus, ut uolui,

Hanc aedem posuit struxidque nouissima templa

      Manibus et cineri posteriisque meis.

Set te qui legis haec, tantum precor ut mihi dicas:

10

      Sit tibi terra leuis, Socrates Astomachi.

 

Elegiac couplets


 EDR