CLE 01254

Blesamus hoc Nouius requiem sortitus in aeuom

      <>

Contra locus sanctus, plausu qui excepit agresti

      Cum primum fundo uenerat hic dominus:

5

Parebat nemo, Fauni Nymphaeque sonabant,

      Laetitiam diuom sensit et ipse locus.

Hic olim statuis urbem decorauit et orbem:

      Nomen habet populus, corporis hic tumul(us).

 

Elegiac couplets