CLE 01252

Ortus ab Iguuio medicus fora multa secutus

      Arte feror nota, nobiliore fide.

Me consurgentem ualida Fortuna iuuenta

      Destituit rapidis imposuitque rogis.

5

Clusino cineres flammae cessere sepulchro,

      Patronus patrio condidit ossa solo.

 

Elegiac couplets


 EDR