CLE 01248

Hic situs est quondam Gelli pars maxima Phoebus:

      Adfectus omnis possidet iste lapis.

Vix consummauit septem quinquennia lustri,

      Oscula feruentem nec tenuere animam.

5

Quod si mutari potuissent fila sororum,

      Gauderet condi Maximus hoc tumulo.

 

Elegiac couplets