CLE 00447 = Alumnus 00766 = Cholodniak 00702 = CIL 06, 28239

Bis binos uix dum compleuerat annos

Et nimium lato citius depulsus in antrost

Nec licuit lumen fato superare parentes.

Venit iniqua dies et acerbae terminis hora,

5

Vt titulum miseri lacrimis impleret acerbis.

Viuite felices superi quorum fortuna beatast.

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 1-200 d.C.

Praescriptum: Valeria Novella mater / Hyparchus alumnus
Postscriptum: Valeria Novella mater have et tu / frater Hyparche / zetema / plenum et inanum(!)

EDCS
ACE-CIL

 

Reference basis text: CLE 00447

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

v. 1: Other meter

vv. 2-6: Hexameters