CLE 01237

Detrahe serta comis et amorum oblita tuorum

      Tristis inops curta ueste, Thalia, ueni:

Non manus Idalia lasciuiat improba uirga

      Nec fluat ante tuos lucida palla pedes.

5

Iulius hoc feci, Mellitus qui uocor, olim

      Cupito patri, matri Venustae meae.

Me posui coniugemq(ue) meam mihi iuncta Rogatam,

      Vt sit in aeternum condita fama loci.

Viximus ad satiem, pietatem impleuimus ambo,

10

      Praestitimus subolem femineam duplicem.

Vos quoque qui legitis uersus et facta probatis,

      Discite sic uestros merito sancire parentes.

Vt te, Glafriane, excolerem titulosq(ue) relinquam,

      Viuos ut hoc facerem, fata dedere mihi.

15

Iulius hoc peto nunc a te, dominator Auerni,

      Cum moriar, maneant ossa quieta mihi.

 

Elegiac couplets