CLE 01233

Si dolor infractum potuit conuellere pectus

      Herculium, cur me flere tamen pigeat?

Nam uelut Aeacide laudauit corpus A[ch]illi

      Clarus Homerus, item non tua laus similis.

5

Te sortita Paphon pulchro minus ore notabat

      Diua, set in toto cor[d]e plicata inerat.

Sobria quippe tuo pollebat pectore uirtus,

      Non aetate minor n[e]c minor inde loco.

Hec mihi per ualidos rapto te morte dolores

10

      Quamuis aequanimo dat, puer, ut lacrimem.

Tu placidus, dum nos cr]uciamur uulnere uicti,

      Et reparatus item uiuis in Elysiis.

Sic placitum est diuis a[e]terna uiuere form[a]

      Qui bene de supero [n]umine sit meritus:

15

Quae tibi castifico promisit munera cursu

      Olim iussa deo simplicitas facilis.

Nunc seu te Bromio signatae mystidis aise

      Florigero in prato congregi in Satyrum

Siue canistriferae poscunt sibi Naides aequ[e]

20

      Qui ducibus taedis agmina festa trahas,

Sis quodcumque, puer, quo te tua protulit aetas,

      Dum modo [...]

 

Elegiac couplets