CLE 01223

[Hic nunc ae]ternas situs sum qui raptus [in arces]

      [Annos a] decimo octaum menses qui dies

[Suauiloq]ua priscis aequabar doctus in art[e,]

      [Nec potuit] fatum uincere blanda dies.

5

[Quid mis]eri fletis solito de more parent[es]?

      [Omnes] aeque rapit Ditis acerba man[us].

[Et uos pe]r Stygias portabit portitor unda[s],

      [Cum uitam P]arcae linquen[t] et stamina Clotho.

R[aptum, c]are parens, colito per tempora fa[tis],

10

      [Sique uoles] semper dulci me uoce uocare,

[Ad super]os iterum uiuam te sospite semp[er].

      [Nec tu] nunc, genetrix, tristis sic fata l[acesse],

[Sed po]tius optes mihi quietos optima Man[es]

      [Spargas] adque mero tumulum mihi in aeuo.

 

Elegiac couplets