CLE 01219

Viginti duo erant anni, si fata dedissent,

Cum me florentem rapuit sibi Ditis ad umbras:

      Abrupit dirae sortis iniqua dies.

Heu nimium cito rapte patri, cito reddite fatis,

5

      Et matri cito rapte tuae, cito redditus umbris.

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-5: Elegiac couplets



 EDR