CLE 01212

Siste gradum quaeso, sine te leuet umbra tenacem,

      Hospes, iter durum est, quid teris usque uiam?

Audi pauca, moram faciunt mea dicta laboris,

      Sed memor haec imo pectore conde tuo.

5

Crudeles diui, Stygias quicumque paludes

      Incolitis, nulli qua datur ire retro,

Quid uos immatura iuuat, quae uestra futura est

      Post modo consumpto tempore, turba, tuo?

Fletibus assiduis luget mestissima mater

10

      Quae prior occidere quam naiamira dari

Igni debuit, ut superi pia fata tulissent,

      Et pater hoc titulo debuit ante legi.

His ergo mea dicta refer: desistat humatam

      Vlterius lacrimis sollicitasse suis;

15

Sum defleta satis, finem decet esse dolori;

      Qui semel occubuit, nulla querella iuuat.

 

Elegiac couplets


 EDR