CLE 01204

'Crudeles Parcae nimium' matercula dicit,

      Quoius in hoc tumulo filia parua iacet.

Debueram prius ipsa mori, sed numina uestra

      Qui coluere cadunt, neglexere, manent.

5

Infernae, uobis commen[d]o uirtute satactam,

      Circu hoc tumu[lum quae] cinis occu[litur].

 

Elegiac couplets