CLE 01203

Vita breuis longo melior mortalibus aeuo,

      Nam paruo spatio floruit haec anima

Bis denos perfuncta annos sine crimine morum:

      Vita beata fuit, spiritus hic nituit.

5

At patrum miseranda aetas anima cruciatur

      Poenaque de longo tempore longa data est:

De senio luctus, senium fletu renouatur,

      Vtraque res mortis durior exitio.

Dat tamen haec patronae pietas solacia fidae,

10

      Iugera quot terrae dedicat hic tumulus.

 

Elegiac couplets