CLE 01200

Heu tumulo Donat[a iaces; reddit tibi mater],

      Filia quod matr[i reddere debueras].

Vita tibi breuis est. a[nnos tres nata decemque]

      Clara iaces fo[rma nec minus ingenio].

5

Quod si qua ad Ma[nes poterit descendere fama],

      Magnus honos c[ampis te manet Elysiis].

Tu felix, miseri qui te [genuere parentes]

      Et longum uita[e te sine tempus habent].

 

Elegiac couplets