CLE 01192

Debita coniugio Apelles pia carmina scribit,

Quam rapuit mors inimica uiro.

Haec debent memores postrema in morte referre:

      O requiem gratam quam pia cura dicat.

5

Coniugis officium testatur carmine paruo

Extremumque tibi refero munus, Sempronia

Dulcis, casta uiro, reuerens pia cara fidelis:

      Tot damna amissa coniuge iure fleo.

Te, lapis, obtestor, leuiter super ossa quiescas

10

      Et mediae aetati ne grauis esse uelis.

 

v. 1: Hexameter

v. 2: Other metre

vv. 3-4: Elegiac couplet

vv. 5-6: Hexameters

vv. 7-10: Elegiac couplets