CLE 01190

Hic lapis et tutamen erit post morte sepulcri

Et dabit indicium obitos hic esse sepultos,

      Si tamen at Manes credimus esse aliquit.

Viuere quo prodest, nisi si post morte cauemus?

5

Nomen, fama uolat tantum corpusque crematur,

Aeternamque domum petimus et fine laborum.

      Dum legis hoc, disce ponere et ipse tibi.

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-3: Elegiac couplet

vv. 4-5: Hexameters

vv. 6-7: Elegiac couplet



 EDR