CLE 01189

Reliquiae cineris tumulo mandata quiescun(t),

Aug(usti) lib(erte), sacro hoc tibi, Metrobie.

Huic non dura colu Clotho decreuit in annis,

      Ter decies quinos degere quem uoluit.

5

Praefuit hic longum tibi, Pandotira, per aeuom

      Prouidaque in melius iura dedit populo.

Plena bono mens aequa fuit, non aspera lingu(a),

      Inculpata fides innocuusque pudor.

Nullus fulgorem ualuit decerpere liuor,

10

      Constit(it) ad finem ultima[que h]ora nitor.

Te tua natorum deflet pia tur[ba] tuorum

      Consessuque pari turba piata gemit.

Esse tibi credas omnes de mor[t]e parentes:

      Vsque adeo aequalis maeror in ora fuit.

15

Eminet in luctus prima omnium Iulia coniunx,

      Per quem si fas est uiuis [i]n Elysium.

 

vv. 1-2: Hexameters

vv. 3-16: Elegiac couplets