CLE 01188

Eximia specie iacet hic Priscilla puella,

Sex et uiginti secum quae pertulit annos.

Hanc fratres pietate pari maestique sororem

      Sedibus Elysiis condiderunt tumulo.

 

vv. 1-2: Hexameters

vv. 3-4: Elegiac couplet