CLE 01187

Prima aetate tua rapta es, carissima coniunx.

Annis bis denis et sex tibi uita probata est.

Roma tibi genus est, fatum fuit ut Libys esses;

      Duceris ad Stygiam nunc miseranda ratem,

5

Inque tuo tristis uersatur pectore Lethe,

      Vt non cognoscas me miseranda pium.

Munus erat, Fortuna, tuum seruare pudicam,

      Et poteras ambos Italiae dare tu.

A multis fletu renouaueris, o bona, simplex,

10

      Cum te in conspectu non habeam comitem.

 

vv. 1-2: Hexameters

vv. 3-10: Elegiac couplets