CLE 01185

Hoc mihi noster erus sacrauit inane sepulcrum,

      Villae tecta suae propter ut aspicerem,

Vtque suis manibus flores mihi uinaque saepe

      Funderet et lacrimam, quod mihi pluris erit.

5

Nostros nam cineres Pollentia saeua subegit,

      Est et ibi tumulus, nomen et ara mihi.

Nec tamen aut illi supter crudelia busta

      Aut istas sedes nostra subit anima,

Sed petat Asurios, petat ille licebit Hiberos,

10

      Per mare, per terras subsequitur dominum.

 

Elegiac couplets