CLE 01184

[Si quis forte mor]ae patiens uis scire uiator,

[Paruolus hic a]tris titulis quid noster aratus

[Reddat ager lacrim]as, paulum consiste, docebo.

[Haec Aeli Steph]ani quondam carissima coniux

5

      [Dum uixit, fuerat] Flauia Nicopolis,

[Nec uiuet non ca]ra mihi, cum uita manebit.

      [Delectat iam nulla] quies nisi mortis imago,

[In somnis repeto quam r]apuere dei.

      [Semper ego ut Manes possint] audire iterabo,

10

Flauia Nicopolis, nomen dulce tuum,

Et tumulo spargam saepe meas lacrimas.

      O mihi si superi uellent praestare roganti

Vt tuo de tumulo flos ego cerna nouum

Crescere uel uiridi ramo uel flore amaranti

15

Vel roseo uel purpureo uiolaeque nitore,

Vt qui praeteriens gressu tardante uiator

      Viderit hos flores, titulum legat et sibi dicat

'Hoc flos est corpus Flauiae Nicopolis'.

 

vv. 1-3: Hexameters

vv. 4-10: Elegiac couplets

v. 11: Pentameter

vv. 12-13: Elegiac couplet

vv. 14-16: Hexameters

vv. 17-18: Elegiac couplet



 EDR