CLE 01168

Quid superos potuit iuuenis laesisse Penates,

      Quod tumulo Iopes ossa sepulta latent?

Nec patrio potui gremio mea debita fatis

      Reddere nec manibus lumina contegere:

5

In Prhygia miserae corpus, Vulcane, cremasti,

      Sumeret ut tellus muneris ossa mei,

Et quae debebam matri supremo tempore terram

Ponere uel maestos pietatis scindere crines,

Effecit properans mortis quae uenerat hora,

10

      Vt genetrix casus fleret ubique meos.

 

vv. 1-6: Elegiac couplets

v. 7: Other metre

v. 8: Hexameter

vv. 9-10: Elegiac couplet