CLE 01166

Hic iacet exiguis Dionysia flebilis annis,

      Extremum tenui quae pede rupit iter,

Cuius in octaua lasciuia surgere messe

      Coeperat et dulces fingere nequitias.

5

Quod si longa tuae mansissent tempora uitae,

      Doctior in terris nulla puella foret.

 

Elegiac couplets