CLE 01165

Vmbrarum secura quies animaeq(ue) pior(um)

      Laudatae colitis quae loca sancta Erebi,

Sedes insontem Magnillam ducite uestras

      Per nemora et campos protinus Elysios.

5

Rapta est octauo fatis instantibus anno,

      Carpebat uitae tempora dum tenerae,

Formosa et sensu mirabilis et super annos

      Docta decens dulcis grataque blanditiis.

Perpetuo talis gemitu lacrimisq(ue) colenda,

10

      Infelix, aeuo tam cito quae caruit,

An felix aegrae potius subducta senectae?

      Sic Hecuba fleuit Penthesilea minus.

 

Elegiac couplets