CLE 01155

[Ve]rius hunc titulum matri tu, nata, dicasses

      Quam mater miserae nunc tibi, nata, facit.

Bis senos completam annos te, filia, matri

      Eripuit miserae mortis iniqua dies.

5

Optestor Manes meritae sanctaeque patronae

Et comprecor ut leni terra tegat tumulo.

 

vv. 1-4: Elegiac couplets

v. 5: Hexameter

v. 6: Other metre