CLE 01153

Hoc tumulo positum est Ingenui fil[ia] Flora,

      Anno quae uixit mensibus atq(ue) (nouem).

Et quas exsequias debebat nata parenti,

      Has pater aduersis casibus ipse dedit.

5

Terra, precor, fecunda, leuis super ossa residas,

      Aestuet infantis ne grauitate cinis.

 

Elegiac couplets