CLE 01151

Hic Aquilae cineres miserabilis urna sepultos

      Contegit et fatis exproperata nimis.

Occidit infelix coepto modo flore iuuentae,

      Quem finit annus septimus et decimus.

5

Formonsus frugi doctus pius a patre maesto

      Accepit tumulos quos dare debuerat.

 

Elegiac couplets


 EDR