CLE 01148

Orba queror genetrix miseri post funera nati,

      [R]apta[que et ante premit] me mea c[ar]a soror.

Intra ter quinos infelix occidit annos,

      Sic illi coniunx, sic toga pura data est

5

Nu[ll]aque pr[opag]o manibus suscepta [p]arentis,

      Nullus honos fasces in mea tecta tulit.

Omnia Ditis habet praeterquam nomen eorum,

      Nec comitem nati me sinit esse mei.

O genitor felix, qui nec tua funera uidit

10

      Nec fili u[...]

 

Elegiac couplets