CLE 00279 = CIL 06, 01163 = CIL 06, 31249 = Courtney 1995, 00031 = D 00736 = EE-08-01, 00352

Patris opus munusque [suum] tibi, Roma, dicauit

Augustus [toto Constan]tius orbe recepto,

Et quod nulla tulit tellus nec uiderat aetas,

Condidit ut claris exa[equ]et dona triumphis.

5

Hoc decus ornatum genitor cognominis urbis

Esse uolens caesa Thebis de rupe reuellit,

Sed grauior diuum tangebat cura uehendi,

Quod nullo ingenio nisuque manuque moueri

Caucaseam molem discurrens fama monebat.

10

At dominus mundi Constantius omnia fretus

Cedere uirtuti terris incedere iussit

Haut partem exiguam montis pontoque tumenti

Credidit et placido [deuexit per mare flu]ctu

Litus ad Hesperium [Tiberi] mirante carinam.

15

Interea Romam ta[et]ro uastante tyranno

Augusti iacuit donum studiumque locandi

Non fastu spreti, sed quod non crederet ullus

Tantae molis opus superas consurgere in auras.

Nunc ueluti rursus ruf[is] auulsa metallis

20

Emicuit pulsatque polos. haec gloria dudum

Auctori seruata suo cu[m c]aede tyranni

Redditur, atque aditu Ro[mae ui]rtute reperto

Victor ouans urbi[que fauens ex host]e tropaeum

Principis et munus condi[t decorat]que triumphis.

13

[deuexit per mare flu]ctu suppl. Bücheler; [uexerunt equora flu]ctu suppl. Mercati; [uectu est uelocius Eu]ro suppl. Fontana; [uecta est uelocius Eu]ro suppl. Castiglione

14

Tiberi suppl. Mercati, Bücheler; populo suppl. Fontana, Castiglione

15

ta[et]ro Bücheler, Dessau; Ta[po]ro suppl. Mercati, Fontana

23

urbi[que fauens ex host]e; urbi[que locat sublim]e suppl. Mercati

24

condi[t decorat]que; condi[gnis us]que suppl. Mercati

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 357 d.C.

EDCS
EDR
ACE-CIL

 

Reference basis text: CLE 00279

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Castiglione = G. Castiglione, Iosephi Castalionis Iurisconsulti Variae lectiones et opuscula, Romae 1594

Dessau = H. Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, I, Berolini 1892

Fontana = D. Fontana, Della trasportatione dell'obelisco Vaticano et delle fabriche di nostro signore Papa Sisto V fatte dal Cavalier Domenico Fontana architetto di Sua Santità, Roma 1590

Mercati = M. Mercati, De gli obelischi di Roma, Roma 1589

Hexameters