CLE 01142

Si quis forte uelit tumuli cognoscere fatum

      Et quorum maestus contegat ossa lapis,

Accipiat paucis, ne sit mora longior aequo,

      Si tumulus teneat quem uocat ipsa uia.

5

Hic situs est annis plenus uitaque beatus

      Et laetus omni morte Rhodanthion,

Nec sit mirum quod comis, quod dulcis amoenus

      In uita fuerit: nomine floris erat.

Hunc coniunx talem nimio dilexit amore

10

      Inque diem uitae una fide coluit.

Et postquam fatis morientia lumina soluit

      Supremisque suis reddidit obsequium,

Inuita hoc munus coniunx Victoria fecit,

      Quodque uirum uicit, aegra dolore fuit.

15

Sed quoniam Fatis nulli est obstare potestas

      Quin teneant cursum quem statuere semel,

Quod solum licuit coniunx fidissima fecit:

      Post illum nulli fas uiolare toros;

Seruatamque diu uitam habitamque pudice

20

      Post mortis casum pertulit ad tumulum.

Namque simul posita est fatoque tenetur eodem,

      Quodque modo potuit, morte secuta uirum.

Haec est sancta fides, haec sunt felicia uota,

      Amplexus uitae reddere post obitum.

25

Fortunati ambo -si qua est, ea gloria mortis-

      Quos iungit tumulus, iunxerat ut thalamus.

 

Elegiac couplets


 EDR