CLE 01139

Seruaui thalamum genio, dulcissime coniux:

      Seruandus nunc est pro thalamo tumulus.

Ornasti et manes lacrimis, miserabilis uxor:

      Haud optare alias fas erat inferias.

 

Elegiac couplets