CLE 01135

Os cineri mixtum rapido cum decidit igni

      Inseditque super flaua fauilla rogo,

Pondere subiecto Thetidis componimur ossa

      Grata magis Terrae quam tibe, dure lapis.

5

Id sumus, ut cernis: titulo donamur inani

      Serta quod et tumulum florida saepe ligant

Ac teretes onyches fusi gracilesque alabastri

      Dispositum ac pomum temporis omne sui.

 

Elegiac couplets


 EDR