CLE 01128

Dispar damna lege Parcar[u]m et stamina dispar:

      Haec ridenda mihi est, hic lacrumandus erit.

Haec namque emeritos bis quadraginta per annos

      Vixit, ad hic tertio consule natus obit.

5

Cur modo tam praeceps, iterum tam sera fuisti?

      Funeris amborum, dic, rea Persephone.

Vix lucem uidisse, satis qui uiuere posset,

      Viuere quae nollet, uix potuisse mori.

 

Elegiac couplets


 EDR