CLE 01127

Si pietate aliquem redimi fatale fuisset,

      Marsidia Stabilis prima redempta forem,

Quam uis mater eram natarum prole decora,

      Nam geminas habui, carus eratque nepos.

5

Septuaginta super messes natalibus egi,

      Summa senectutis praemia passa cremor.

Quod si non cineres Agathemeris immatura

      Auxisset nostros, mater et ipsa foret,

Tunc ego nobilior cunctarum sorte [uiderer],

10

      Quippe superstitibus ponere[r una meis].

 

Elegiac couplets