CLE 01125

Sancta, tibi hunc titulum pueri posuere merenti.

Hospes, si non es[t] lasso tibi forte molestum,

      Oramus lecto nomine pauca legas.

Sum libertinis ego nata parentibus ambis

5

      Pauperibus censu, moribu[s] ingenuis.

Sed m[atr]onali nutrita [pe]r omnia cura

      Artibus et cun]ctis sum decora[ta b]onis.

Co[...] uitae [...]aeus iuuei [...]iainosus,

      [H]ic defuncta piis sedib(us) ecce moror.

10

Tu qui praeteriens [legis]ti, lasse uiator,

      Sit tibi lux dulcis et mihi terra leuis.

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-11: Elegiac couplets



 EDR