CLE 01109

Quum praematura raptum mihi morte Nepotem

      Flerem Parcarum putria fila querens

Et gemerem tristi damnatam sorte iuuentam

      Versaretque nouus uiscera tota dolor,

5

Me desolatum, me desertum ac spoliatum

      Clamarem largis saxa mouens lacrimis,

Exacta prope nocte suos quum Lucifer ignes

      Spargeret et uolucri roscidus iret equo,

Vidi sidereo radiantem lumine formam

10

      Aethere delabi. non fuit illa quies,

Sed uerus iuueni color et sonus, at status ipse

      Maior erat nota corporis effigie.

Ardentis oculorum orbes umerosq(ue) nitentis

      Ostendens roseo reddidit ore sonos:

15

'Affinis memorande, quid o me ad sidera caeli

      Ablatum quereris? desine flere deum,

Ne pietas ignara superna sede receptum

      Lugeat et laedat numina tristitia.

Non ego Tartareas penetrabo tristis ad undas,

20

      Non Acheronteis transuehar umbra uadis,

Non ego caeruleam remo pulsabo carinam

      Nec te terribilem fronte timebo, Charon,

Nec Minos mihi iura dabit grandaeuus et atris

      Non errabo locis nec cohibebor aquis.

25

Surge, refer matri ne me noctesque diesque

      Defleat ut maerens Attica mater Ityn.

Nam me sancta Venus sedes non nosse silentum

      Iussit et in caeli lucida templa tulit'.

Erigor et gelidos horror perfuderat artus,

30

      Spirabat suaui tinctus odore locus.

Die Nepos, seu tu turba stipatus Amorum

      Laetus Adoneis lusibus insereris,

Seu grege Pieridum gaudes seu Palladis [arte],

      Omnis caelicolum te chor[u]s exc[ipiet].

35

Si libeat thyrsum grauidis aptare co[rymbis]

      Et uelare comam palmite, Liber [eris].

Pascere si crinem et lauro redimire [manuque]

      Arcum cum pharetra sumere, Ph[oebus eris].

Indueris teretis manicas, Phrygium [decus, Attis]

40

      Non unus Cybeles pectore uiuet a[mor].

Si spumantis equi libeat quatere ora [lupatis],

      Cyllare, formosi membra uehes e[quitis].

Sed quicumque deus, quicumque uocaber[is heros],

      Sit soror et mater, sit puer incolu[mis].

45

Haec dona unguentis et sunt potiora c[orollis],

      Quae non tempus edax, non rapi[t ipse rogus].

 

Elegiac couplets