CLE 01107

O utinam uiuo potuissem praemia morum

      Reddere: nunc lacrimas accipe pro meritis.

Nam semper, fateor, tacita te mente probaui,

      Detexit sensus ultima flamma meos.

5

Tu columen rerum semper, tu cura earum,

      Nunc eris et luctus tu quoque causa mei.

Ossibus infundam quae nuncquam uina bibisti.

 

vv. 1-6: Elegiac couplets

v. 7: Hexameter



 EDR