CLE 01103

Subductum primae Pyladen haec ara iuuentae

      Indicat, exemplum non leue amicitiae.

Namq(ue) sodalicii sacrauit turba futurum

      Nominis indicium nec minus officii.

5

Dicite qui legitis solito de more sepulto:

      Pro meritis, Pylades, sit tibi terra leuis.

 

Elegiac couplets