CLE 01101

Hic tumulus Fructi sacer est, quem laedere noli,

      Hospes: sic uotis ipse fruare tuis.

Legisti, miseratus abis? felix tibi uita

      Sit precor atque obito sit tibi terra leuis.

 

Elegiac couplets