CLE 01100

Cum bis duodenos aetas [c]o[mpleuerat annos,

      Tum rapuit fatis mors inimica suis.

Vt rescit mater planxit, fleuere sodales,

      Fleuisset genitor - occidit ipse prior -

5

Cognati proprii longa regione relicti,

      Hi pompam ornasent funeris usque mei.

Qui posuit Proculus titulum nomenq(ue) sodalis

      Inscripsit maerens: hic pietas honos.

Sis felix, ualeas et te tua seruet origo,

10

      Et dicas Claro: sit tibi terra leuis.

 

Elegiac couplets