CLE 01095

Quaerere consueui semper neque perdere d[esi]:

Nunc ab utroque uaco, decasa paul[...] uoluit.

Hic mea composito requiescunt o[ssa, quiescit]

      Et labor a puero qui mihi semper erat.

5

Nunc labor omnis [abest semper] curaeque moleste,

      Nec scio quit nunc sim nec scio qu[it fuerim].

Parua tamen nostro remanent solacia facto:

Viuent qui l[audent], uiui quia dona fruuntur.

Viuite felices quibus est fortuna [superstes].

 

v. 1: Hexameter

v. 2: Other metre

vv. 3-6: Elegiac couplets

vv. 7-9: Hexameters



 EDR